monumenta.ch > Plinius > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 121
{LXXIV} sunt et phlomides duae hirsutae, rotundis foliis, humiles. tertia lychnitis vocatur, ab aliis thryallis, foliis ternis aut cum plurimum quaternis, crassis pinguibusque, ad lucernarum lumina aptis. aiunt in foliis eius, quam feminam diximus, ficus omnino non putrescere. distingui genera haec paene supervacuum est, cum sint omnia eiusdem effectus. contra scorpiones bibitur radix cum ruta ex aqua, magna amaritudine, sed effectu pari.